- TICINUM
- TICINUMnobile Insubrum oppid. olim Longobardorum regia, in planitie ad Ticinum fluv. a Liguribus, Levis et Maricis, ante Mediolanum, alii malunt a Gallis, paulo post hanc urbem, condita. Postea Flavia Papia dicta, et Papia, Paul. Diac. Cum titulo Principatus, Academiâ fundatâ a Carolo M. A. C. 791. restauratâ a Carolo IV. A. C. 1361. et Episcopatu, qui immediate Romanae sedi subest. Naturâ et arte egregie munita, clavis Lombardiae. Post Gallos subfuit Romanis, dein ab Attila vastata, porro Odoacrum, qui ibi Orestem obsedit, sensit infestum. Exin Longobardi, regnante Albinô, rerum hîc potiti sunt, qui illam post diuturnam obsidionem captam, sedem regni, ut dictum, constituit. Sed cum Desiderio Longobardorum ultimo Rege, in potestatem a Carolo M. redacta est, A. C. 773. Post quae sub Regibus Italiae fuit, donec Otto I. illâ occupatâ, Berengarium cum filio regnô expulit, A. C. 951. Cum Mediolanensibus acre civibus bellum, A. C. 1059. quibus sequentibus temporibus varii imperârunt Tyranni, usque dum Vice-Comites Mediolanenses urbem ditioni suae iunxerunt. Franciscus I. Galliae Rex postea bellô Mediolanensi, cum urbem hanc obsideret, cruentissimô praeliô a Carolo V. Imperatore victus, captusque est, A. C. 1525. Occupata tamen est a Lautreco, Gallicarum copiarum duce, A. C. 1527. sed recepta, Hispanis mansit. Hîc multa antiquae nobilitatis monumenta, et pons lapideus, magnitudine et structurâ in Italia nulli secundus: Varia collegia, plurima templa magnifica, Augustinianorum inprimis, apud quos St. Augustini corpus asservatur, celebre. Haec Othoni Imperatori se dedidit A. C. 911. Hîc et Authares Longobardorum Rex, cum 6. annos cum Theodelindae Uxore regnâsset, dolô domesticorum poculô venenatô sublatus est. Conradus II. Imperator Ticinenses rebelles, qui Palatium regium deiecerant, domuit, novô erectô. Horribili postilentiâ afflicta urbs est A. C. 680. immani arsit incendiô, A. C. 1004. Hîc quoque Boetius sepultus est, P. Diac. l. 4. de gestis Longobardorum, Luitprandus, Sigonius, Anton. Maria Spelta, Bernardus Sucus in Histor. Ticin. Leander Albertus, descr. Ital praeter Plinium, Tacit. Ptolemaeum, Strabonem, etc. Ibidem Concilium A. C. 850. quod a Ludovico et Lothario Imperatorib. confirmatum est. Carolus quoque Calvus, post coronationem Româ reversus Concilium ibidem convocavit, A. C. 876. Contra Simoniacos aliud a Leone IX. celebratum est, A. C. 1049. Gregorius porri VII. ab iis qui Henrici IV. Imperatoris partes secuti sunt, Conciliô hîc indictô, excommunicatus est: A. C. 1076. qui idem Wormatiae postea in Synodo Necromantiae, adulterii aliorumque scelerum est accusatus, A. C. 1078. etc. Vide Morer. Hist. Lex. Hodie Papia vocatur, vulgo Pavie: de Ticinensi terra vide Papiense territorium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.